| Chapter 3 |
1 | canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui |
2 | Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me |
3 | multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper |
4 | tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum |
5 | voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper |
6 | ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me |
7 | non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus |
8 | quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti |
9 | Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper |