| Chapter 35 |
1 | pro victoria servi Domini David |
2 | dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius |
3 | quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum |
4 | verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere |
5 | iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet |
6 | Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes |
7 | iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine |
8 | quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt |
9 | inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos |
10 | quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen |
11 | adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde |
12 | ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat |
13 | ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere |