| Chapter 41 |
1 | pro victoria doctissimi filiorum Core |
2 | sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus |
3 | sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam |
4 | fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus |
5 | horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis |
6 | quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius |
7 | Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo |
8 | abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt |
9 | per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae |
10 | dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico |
11 | cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus |
12 | quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo |