| Chapter 43 |
1 | pro victoria filiorum Core eruditionis |
2 | Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis |
3 | tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos |
4 | non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi |
5 | tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob |
6 | in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros |
7 | non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me |
8 | quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti |
9 | in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper |
10 | verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris |
11 | vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos |
12 | dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos |
13 | vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum |
14 | posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro |
15 | posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus |
16 | tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me |
17 | a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris |
18 | omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo |
19 | non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua |
20 | quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis |
21 | si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum |
22 | numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis |
23 | consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum |
24 | quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras |
25 | quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster |
26 | surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam |