| Chapter 73 |
1 | eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae |
2 | recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti |
3 | sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario |
4 | fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum |
5 | manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures |
6 | et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt |
7 | miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui |
8 | dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra |
9 | signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo |
10 | usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem |
11 | quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume |
12 | Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae |
13 | tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis |
14 | tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum |
15 | tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia |
16 | tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem |
17 | tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti |
18 | memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum |
19 | ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum |
20 | respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae |
21 | ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum |
22 | surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die |
23 | ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter |