| Chapter 83 |
1 | victori pro torculari filiorum Core canticum |
2 | quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum |
3 | desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem |
4 | siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus |
5 | beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper |
6 | beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius |
7 | transeuntes in valle fletus fontem ponent eam |
8 | benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion |
9 | Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper |
10 | clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui |
11 | quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis |
12 | quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus |
13 | nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te |