| Chapter 85 |
1 | oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum |
2 | custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te |
3 | miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die |
4 | laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo |
5 | tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te |
6 | exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum |
7 | in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me |
8 | non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua |
9 | omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum |
10 | quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus |
11 | doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum |
12 | confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum |
13 | quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo |
14 | Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo |
15 | tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus |
16 | respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae |
17 | fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me |