| Chapter 103 |
1 | benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es |
2 | amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem |
3 | qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti |
4 | qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem |
5 | qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum |
6 | abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae |
7 | ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt |
8 | ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis |
9 | terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram |
10 | qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant |
11 | ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam |
12 | super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem |
13 | qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra |
14 | germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra |
15 | et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat |
16 | saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti |
17 | ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius |
18 | montes excelsi cervis petra refugium ericiis |
19 | fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum |
20 | posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae |
21 | leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi |
22 | oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt |
23 | egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam |
24 | quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua |
25 | hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus |
26 | ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei |
27 | omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo |
28 | dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono |
29 | abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur |
30 | emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae |
31 | sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis |
32 | qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt |
33 | cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum |
34 | placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino |
35 | deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino |