| Chapter 3 |
1 | fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum |
2 | longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi |
3 | misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui |
4 | et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus |
5 | habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae |
6 | in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos |
7 | ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo |
8 | sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum |
9 | honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum |
10 | et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt |
11 | disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis |
12 | quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi |
13 | beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia |
14 | melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius |
15 | pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari |
16 | longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria |
17 | viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae |
18 | lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus |
19 | Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia |
20 | sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt |
21 | fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium |
22 | et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis |
23 | tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget |
24 | si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus |
25 | ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum |
26 | Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris |
27 | noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac |
28 | ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare |
29 | ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam |
30 | ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit |
31 | ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius |
32 | quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius |
33 | egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur |
34 | inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam |
35 | gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia |