Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ecclesiastes 1

Ecclesiastes or, The Preacher

Return to Index

Chapter 2

1

 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas

2

 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis

3

 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae

4

 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas

5

 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus

6

 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium

7

 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem

8

 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda

9

 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum

10

 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo

11

 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole

12

 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum

13

 et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris

14

 sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus

15

 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas

16

 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus

17

 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus

18

 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me

19

 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

20

 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole

21

 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum

22

 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est

23

 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est

24

 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est

25

 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego

26

 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

Ecclesiastes 3

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: