| Chapter 38 |
1 | in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives |
2 | et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum |
3 | et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno |
4 | et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens |
5 | vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos |
6 | et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam |
7 | hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est |
8 | ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat |
9 | scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua |
10 | ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum |
11 | dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit |
12 | generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me |
13 | sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me |
14 | sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me |
15 | quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae |
16 | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me |
17 | ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea |
18 | quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam |
19 | vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam |
20 | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini |
21 | et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur |
22 | et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini |