| Chapter 3 |
1 | audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens |
2 | tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras |
3 | numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis |
4 | numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit |
5 | numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit |
6 | si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit |
7 | quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas |
8 | leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit |
9 | auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius |
10 | et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis |
11 | propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae |
12 | haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti |
13 | audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum |
14 | quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram |
15 | et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus |