| Chapter 11 |
1 | et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos |
2 | et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum |
3 | panem nostrum cotidianum da nobis cotidie |
4 | et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem |
5 | et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes |
6 | quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum |
7 | et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi |
8 | dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios |
9 | et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis |
10 | omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur |
11 | quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi |
12 | aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem |
13 | si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se |
14 | et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae |
15 | quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia |
16 | et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo |
17 | ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet |
18 | si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia |
19 | si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt |
20 | porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei |
21 | cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet |
22 | si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit |
23 | qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit |
24 | cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi |
25 | et cum venerit invenit scopis mundatam |
26 | et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus |
27 | factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti |
28 | at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt |
29 | turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae |
30 | nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti |
31 | regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic |
32 | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic |
33 | nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant |
34 | lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit |
35 | vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint |
36 | si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te |
37 | et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit |
38 | Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium |
39 | et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate |
40 | stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit |
41 | verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis |
42 | sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere |
43 | vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro |
44 | vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt |
45 | respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis |
46 | at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas |
47 | vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos |
48 | profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra |
49 | propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur |
50 | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista |
51 | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione |
52 | vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis |
53 | cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis |
54 | insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum |