| Chapter 7 |
1 | post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere |
2 | erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia |
3 | dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis |
4 | nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo |
5 | neque enim fratres eius credebant in eum |
6 | dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum |
7 | non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt |
8 | vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est |
9 | haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea |
10 | ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto |
11 | Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille |
12 | et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas |
13 | nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum |
14 | iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat |
15 | et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit |
16 | respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me |
17 | si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar |
18 | qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est |
19 | nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem |
20 | quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere |
21 | respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini |
22 | propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem |
23 | si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato |
24 | nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate |
25 | dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere |
26 | et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus |
27 | sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit |
28 | clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis |
29 | ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit |
30 | quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius |
31 | de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit |
32 | audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum |
33 | dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me |
34 | quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire |
35 | dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes |
36 | quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire |
37 | in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat |
38 | qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae |
39 | hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus |
40 | ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta |
41 | alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit |
42 | nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus |
43 | dissensio itaque facta est in turba propter eum |
44 | quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus |
45 | venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum |
46 | responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo |
47 | responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis |
48 | numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis |
49 | sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt |
50 | dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis |
51 | numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat |
52 | responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit |
53 | et reversi sunt unusquisque in domum suam |