| Chapter 7 |
1 | dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent |
2 | qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram |
3 | et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero |
4 | tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis |
5 | et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium |
6 | locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis |
7 | et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto |
8 | et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas |
9 | et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo |
10 | et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam |
11 | venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri |
12 | cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum |
13 | et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius |
14 | mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque |
15 | et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri |
16 | et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem |
17 | cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto |
18 | quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph |
19 | hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur |
20 | eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui |
21 | exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium |
22 | et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis |
23 | cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel |
24 | et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio |
25 | existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt |
26 | sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum |
27 | qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos |
28 | numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium |
29 | fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos |
30 | et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi |
31 | Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini |
32 | ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare |
33 | dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est |
34 | videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum |
35 | hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo |
36 | hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta |
37 | hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me |
38 | hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis |
39 | cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum |
40 | dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei |
41 | et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum |
42 | convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel |
43 | et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem |
44 | tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat |
45 | quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David |
46 | qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob |
47 | Salomon autem aedificavit illi domum |
48 | sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit |
49 | caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est |
50 | nonne manus mea fecit haec omnia |
51 | dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos |
52 | quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis |
53 | qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis |
54 | audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum |
55 | cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei |
56 | exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum |
57 | et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus |
58 | et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum |
59 | positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius |