| Chapter 9 |
1 | veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto |
2 | quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo |
3 | optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem |
4 | qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa |
5 | quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen |
6 | non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel |
7 | neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen |
8 | id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine |
9 | promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius |
10 | non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro |
11 | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret |
12 | non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori |
13 | sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui |
14 | quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit |
15 | Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor |
16 | igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei |
17 | dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra |
18 | ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat |
19 | dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit |
20 | o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic |
21 | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam |
22 | quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum |
23 | ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam |
24 | quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus |
25 | sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam |
26 | et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi |
27 | Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient |
28 | verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram |
29 | et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus |
30 | quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est |
31 | Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit |
32 | quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis |
33 | sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur |