| Chapter 10 |
1 | fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem |
2 | testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam |
3 | ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti |
4 | finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti |
5 | Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea |
6 | quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere |
7 | aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare |
8 | sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus |
9 | quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris |
10 | corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem |
11 | dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur |
12 | non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum |
13 | omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit |
14 | quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante |
15 | quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona |
16 | sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro |
17 | ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi |
18 | sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum |
19 | sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam |
20 | Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant |
21 | ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem |