| Chapter 15 |
1 | notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis |
2 | per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis |
3 | tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas |
4 | et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas |
5 | et quia visus est Cephae et post haec undecim |
6 | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt |
7 | deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus |
8 | novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi |
9 | ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei |
10 | gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum |
11 | sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis |
12 | si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est |
13 | si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit |
14 | si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra |
15 | invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt |
16 | nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit |
17 | quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris |
18 | ergo et qui dormierunt in Christo perierunt |
19 | si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus |
20 | nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium |
21 | quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum |
22 | et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur |
23 | unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius |
24 | deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem |
25 | oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius |
26 | novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat |
27 | omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia |
28 | cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus |
29 | alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis |
30 | ut quid et nos periclitamur omni hora |
31 | cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro |
32 | si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur |
33 | nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala |
34 | evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor |
35 | sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt |
36 | insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur |
37 | et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum |
38 | Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus |
39 | non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium |
40 | et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium |
41 | alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate |
42 | sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione |
43 | seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute |
44 | seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est |
45 | factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem |
46 | sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale |
47 | primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis |
48 | qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes |
49 | igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis |
50 | hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit |
51 | ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur |
52 | in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur |
53 | oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem |
54 | cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria |
55 | ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus |
56 | stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex |
57 | Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum |
58 | itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino |