| Chapter 2 |
1 | propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus |
2 | si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem |
3 | quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est |
4 | contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem |
5 | non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur |
6 | testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum |
7 | minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum |
8 | omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei |
9 | eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem |
10 | decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare |
11 | qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens |
12 | nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te |
13 | et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus |
14 | quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum |
15 | et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti |
16 | nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit |
17 | unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi |
18 | in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari |