| Chapter 3 |
1 | nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis |
2 | in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus |
3 | si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus |
4 | ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit |
5 | ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit |
6 | et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna |
7 | omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana |
8 | linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero |
9 | in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt |
10 | ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri |
11 | numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam |
12 | numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam |
13 | quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae |
14 | quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem |
15 | non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica |
16 | ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum |
17 | quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione |
18 | fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem |