| Chapter 4 |
1 | fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere |
2 | animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua |
3 | cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti |
4 | rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno |
5 | ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere |
6 | maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum |
7 | congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum |
8 | declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine |
9 | libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua |
10 | in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum |
11 | et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater |
12 | sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae |
13 | et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius |
14 | qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus |
15 | qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus |
16 | qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens |
17 | si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum |
18 | quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum |
19 | timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius |
20 | et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum |
21 | et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae |
22 | si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui |
23 | fili conserva tempus et devita a malo |
24 | pro anima tua non confundaris dicere verum |
25 | est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam |
26 | ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium |
27 | non reverearis proximum tuum in casum suum |
28 | nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius |
29 | in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae |
30 | non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere |
31 | non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato |
32 | noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii |
33 | pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos |
34 | noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis |
35 | noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi |
36 | non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta |