| Chapter 10 |
1 | iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit |
2 | secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes |
3 | rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium |
4 | in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam |
5 | in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum |
6 | omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae |
7 | odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium |
8 | regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos |
9 | avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis |
10 | nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua |
11 | omnis potentatus brevis via |
12 | brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur |
13 | cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes |
14 | initium superbiae hominis apostatare a Deo |
15 | quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem |
16 | propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem |
17 | sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis |
18 | radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus |
19 | terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum |
20 | arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra |
21 | perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu |
22 | non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum |
23 | semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini |
24 | in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius |
25 | gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est |
26 | non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem |
27 | magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum |
28 | servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur |
29 | noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae |
30 | melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem |
31 | fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum |
32 | peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam |
33 | pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam |
34 | qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur |