| Chapter 15 |
1 | qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam |
2 | et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum |
3 | cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur |
4 | et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos |
5 | et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum |
6 | iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum |
7 | homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo |
8 | viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei |
9 | non est speciosa laus in ore peccatoris |
10 | quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi |
11 | non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris |
12 | non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii |
13 | omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum |
14 | Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui |
15 | adiecit mandata et praecepta sua |
16 | si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere |
17 | adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam |
18 | ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi |
19 | quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione |
20 | oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis |
21 | nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi |
22 | non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium |