| Chapter 2 |
1 | invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis |
2 | et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum |
3 | et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo |
4 | erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem |
5 | et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit |
6 | et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire |
7 | ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat |
8 | et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec |
9 | et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi |
10 | sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum |
11 | et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est |
12 | similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem |
13 | inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis |
14 | similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos |
15 | si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis |
16 | acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies |
17 | Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem |
18 | sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum |
19 | eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit |
20 | de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione |
21 | sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem |
22 | et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent |
23 | et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis |
24 | itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare |
25 | considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum |
26 | curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur |
27 | et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus |
28 | sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus |
29 | veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes |
30 | sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis |
31 | etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori |
32 | brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est |
33 | hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi |