| Chapter 9 |
1 | Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo |
2 | et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est |
3 | ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet |
4 | da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis |
5 | quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum |
6 | et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur |
7 | tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum |
8 | dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio |
9 | et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis |
10 | mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te |
11 | scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia |
12 | et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei |
13 | quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus |
14 | cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae |
15 | corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem |
16 | et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit |
17 | sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis |
18 | et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines |
19 | et per sapientiam sanati sunt |