| Chapter 10 |
1 | haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit |
2 | et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia |
3 | ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit |
4 | propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans |
5 | haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit |
6 | haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli |
7 | cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis |
8 | sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent |
9 | sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit |
10 | haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius |
11 | in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit |
12 | custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia |
13 | haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam |
14 | et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam |
15 | haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant |
16 | intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis |
17 | et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte |
18 | transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam |
19 | inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum |
20 | et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter |
21 | quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas |