| Chapter 35 |
1 | in finem servo Domini David |
2 | dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius |
3 | quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium |
4 | verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret |
5 | iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit |
6 | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes |
7 | iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine |
8 | quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt |
9 | inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos |
10 | quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen |
11 | praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde |
12 | non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me |
13 | ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare |