| Chapter 91 |
1 | psalmus cantici in die sabbati |
2 | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
3 | ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem |
4 | in decacordo psalterio cum cantico in cithara |
5 | quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo |
6 | quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae |
7 | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec |
8 | cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi; |
9 | tu autem Altissimus in aeternum Domine |
10 | *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem |
11 | et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi |
12 | et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea |
13 | iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur |
14 | plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt |
15 | adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt |
16 | ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo |