| Chapter 140 |
1 | psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te |
2 | dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum |
3 | pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis |
4 | non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum |
5 | corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum |
6 | absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt |
7 | sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum |
8 | quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam |
9 | custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem |
10 | cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam |