| Chapter 31 |
1 | postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus |
2 | animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius |
3 | maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum |
4 | misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges |
5 | dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum |
6 | et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro |
7 | sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi |
8 | si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt |
9 | tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi |
10 | postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum |
11 | dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum |
12 | qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban |
13 | ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae |
14 | responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri |
15 | nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum |
16 | sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac |
17 | surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit |
18 | tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan |
19 | eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui |
20 | noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret |
21 | cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad |
22 | nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob |
23 | qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad |
24 | viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob |
25 | iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium |
26 | et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio |
27 | cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara |
28 | non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc |
29 | valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius |
30 | esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos |
31 | respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas |
32 | quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola |
33 | ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis |
34 | illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti |
35 | ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est |
36 | tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me |
37 | et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te |
38 | idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi |
39 | nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas |
40 | die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis |
41 | sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus |
42 | nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri |
43 | respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis |
44 | veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te |
45 | tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum |
46 | dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum |
47 | quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae |
48 | dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis |
49 | intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis |
50 | si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit |
51 | dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te |
52 | testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans |
53 | Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac |
54 | immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi |
55 | Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum |