| Chapter 32 |
1 | Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei |
2 | quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra |
3 | misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom |
4 | praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem |
5 | habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo |
6 | reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris |
7 | timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas |
8 | dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur |
9 | dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi |
10 | minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior |
11 | erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis |
12 | tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest |
13 | cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo |
14 | capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti |
15 | camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem |
16 | et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem |
17 | et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris |
18 | respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit |
19 | similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum |
20 | et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi |
21 | praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris |
22 | cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc |
23 | transductisque omnibus quae ad se pertinebant |
24 | remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane |
25 | qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit |
26 | dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi |
27 | ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob |
28 | at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis |
29 | interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco |
30 | vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea |
31 | ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede |
32 | quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit |