| Chapter 6 |
1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2 | loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare |
3 | vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent |
4 | cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent |
5 | omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius |
6 | omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur |
7 | nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est |
8 | omnes dies separationis suae sanctus erit Domino |
9 | sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima |
10 | in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii |
11 | facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo |
12 | et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius |
13 | ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis |
14 | et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam |
15 | canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum |
16 | quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum |
17 | arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur |
18 | tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum |
19 | et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius |
20 | susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum |
21 | ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae |
22 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
23 | loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis |
24 | benedicat tibi Dominus et custodiat te |
25 | ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui |
26 | convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem |
27 | invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis |