| Chapter 7 |
1 | factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius |
2 | obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant |
3 | munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi |
4 | ait autem Dominus ad Mosen |
5 | suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui |
6 | itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis |
7 | duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium |
8 | quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis |
9 | filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris |
10 | igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare |
11 | dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris |
12 | primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda |
13 | fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
14 | mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso |
15 | bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
16 | hircumque pro peccato |
17 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab |
18 | secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar |
19 | acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
20 | mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso |
21 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
22 | hircumque pro peccato |
23 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar |
24 | tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon |
25 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
26 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
27 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
28 | hircumque pro peccato |
29 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon |
30 | die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur |
31 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
32 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
33 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
34 | hircumque pro peccato |
35 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur |
36 | die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai |
37 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
38 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
39 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
40 | hircumque pro peccato |
41 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai |
42 | die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel |
43 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
44 | mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso |
45 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
46 | hircumque pro peccato |
47 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel |
48 | die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud |
49 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
50 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
51 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
52 | hircumque pro peccato |
53 | et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud |
54 | die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur |
55 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
56 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
57 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
58 | hircumque pro peccato |
59 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur |
60 | die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis |
61 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
62 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
63 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
64 | hircumque pro peccato |
65 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis |
66 | die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai |
67 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
68 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
69 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
70 | hircumque pro peccato |
71 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai |
72 | die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran |
73 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
74 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
75 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
76 | hircumque pro peccato |
77 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran |
78 | die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan |
79 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
80 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
81 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
82 | hircumque pro peccato |
83 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan |
84 | haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim |
85 | ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii |
86 | mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti |
87 | boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato |
88 | hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est |
89 | cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei |