| Chapter 8 |
1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
2 | usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui |
3 | numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est |
4 | etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae |
5 | tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus |
6 | si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae |
7 | in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis |
8 | interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam |
9 | hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram |
10 | et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia |
11 | numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua |
12 | cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit |
13 | sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit |
14 | non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius |
15 | innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget |
16 | humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur |
17 | super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur |
18 | si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te |
19 | haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur |
20 | Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis |
21 | donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo |
22 | qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet |