| Chapter 24 |
1 | ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius |
2 | alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos |
3 | asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae |
4 | subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae |
5 | alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis |
6 | agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant |
7 | nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore |
8 | quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides |
9 | vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt |
10 | nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas |
11 | inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt |
12 | de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur |
13 | ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius |
14 | mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur |
15 | oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum |
16 | perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem |
17 | si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant |
18 | levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum |
19 | ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius |
20 | obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum |
21 | pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit |
22 | detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae |
23 | dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius |
24 | elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur |
25 | quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea |