| Chapter 25 |
1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
2 | potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis |
3 | numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius |
4 | numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere |
5 | ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius |
6 | quanto magis homo putredo et filius hominis vermis |