| Chapter 21 |
1 | fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur |
2 | quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te |
3 | dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum |
4 | quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas |
5 | cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur |
6 | deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi |
7 | qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum |
8 | notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso |
9 | qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme |
10 | stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis |
11 | via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena |
12 | qui custodit iustitiam continebit sensum eius |
13 | consummatio timoris Dei sapientia et sensus |
14 | non erudietur qui non est sapiens in bono |
15 | est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo |
16 | scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet |
17 | cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit |
18 | verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum |
19 | narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia |
20 | os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis |
21 | tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba |
22 | conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram |
23 | fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit |
24 | ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro |
25 | pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis |
26 | stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit |
27 | stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia |
28 | labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur |
29 | et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum |
30 | dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam |
31 | susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur |